monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, IX.Quemadmodum Italiam vastarit Alaricus. <<<     >>> XI.De seditione et necibus Christianorum quae per Iudaeos apud Alexandriam provenerunt.

Cassiodorus, 11, CAPUT X.De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio.

1 Inter haec Coelestinus Romae ordinatur episcopus, qui etiam Novatianorum abstraxit ecclesias, et eorum episcopum nomine Rusticulum, in occulto coegit celebrare collectas. Usque ad illud namque tempus plurimas Novatiani habebant ecclesias. Porro Constantinopolitani non talia pertulerunt; sed cum eos diligerent, etiam intra urbem eos collectas facere permiserunt.
2 Moriente vero Sisinnio Novatianorum episcopo, Chrysanthus ad episcopatum trahebatur, vir multis Romanorum dignitatibus honoratus. Quo fugiente, Sabbatius se tempus opportunum ad episcopatum invenisse credens, fecit quosdam ignobiles sibi manus imponere, iusiurandum quod praebuerat parvipendens. Cuius mores cum populus abhorruisset, Chrysanthum per loca omnia requirebant.
3 Quem invenientes in Bithynia, invitum sacerdotium suscipere coegerunt. Qui nihil percipiebat ecclesiae, nisi dominico die duos panes. [SOCRATES, lib. VII, cap. 11 et 12, p. 347.]
Cassiodorus HOME

bav824.317 bnf1603.221

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik